monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 99, 1
Distel, tam laevis quam stechelechter velocem calorem habet, qui tamen cito torpet, quia de terra sudat. Et sudor iste terrae, de quo herba haec nascitur, est stechelecht, et tortuosas herbas facit . Et ut sudor de homine exit, cum ille angustiatur, ita etiam sudor terrae tortuosas herbas emittit, quae hominem lacerant.